Saga Bacardí |
05643 |
ESCRITURA DE RECONOCIMIENTO DE DEUDA DE ALBANELL HACIA FRANCISCO ROIG Y VIVES. |
Die Sabbati prima mensis Marty anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
Ego Hieronymus Albanell agricola parrochiae Sancti Vincenty de Gualba diocesis Barcinonae. Gratis et ex mea certa scientia confiteor et recognosco vobis Francisco Roig et Vives comerciatori civi Barcinonae licet absenti, et notario infrascripto pro vobis presenti, et acceptanti. Quod in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates, dedistis, et solvistis mihi ducentum octuaginta septem libras, et octo solidos monetae barcinonae, et sunt pro pretio et valore triginta duorum porcellorum vulgo nudrissos, per me pro computo vestro emptorum quos quidem triginta duo percellos confiteor, et recognosco me habere a vobis in socida ad salvum capitale. Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae no receptae, reique ita non esse, et sic in veritate non consistere, dolique, mali, et actioni in factum, omnique aly juri mihi circa haec, juvanti, convenio, et promitto vobis dictos triginta duos porcellos fideliter, atque bone custodire, salvare, pascere, et tenere meis proprys missionibus, et expensis in domo, et hereditate mea, quosque pro tempore opportuno, prout vobis, et mihi videlitur, et tardius hinc ad hilarios dies anni proxime venturi, millessimi septingentessimi quinquagessimi vendam, et pretium inde hadendum, facta prius vobis ex eo satisfactione integra in dictis ducentum octuaginta septem libris, et octo solidis, reliquum dividatur in tres aequales partes, quarum duae mihi, et reliqua tertia pars vobis adquiratur verum si dicti Poelli, aut aliqui ex eis culpa, dolo, aut mala custodia, mei, et familiae meae, perierint, seu fuerint debastati, restitutam vobis eo tunc pretium illorum. Sed si divinum judicium, aut fortuitus casus, in praedictis sequi contingat, sive contigerit, totum damnum, sit aequale inter nos. Et praedicta omnia, et singula attendere, et complere promitto sine aliqua dilatione,et compensatione, fiat tu in alio firmato per Joannem Laporta die decima octava January proxime praeteriti devendo ad verbum usque in finem.
Testes sunt Jacobus Serratacó agrae Parrochiae Sancti Stephani de la Garriga dictae diocesis, et Hieronymus cabañes scriptor Barcinonae degens.
Paene me Sebastianu Prats.