Saga Bacardí
05400
ESCRITURA DE PRESTAMO HACIA LOS LLONGARRIU, POR FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Mercurii XV mensis Martii anno a Nativitate Domini MDCCXIII.
Nos Josephus Llongarriu et Juncar civis honoratus Barcinonae et Josepha Llongarriu, et Juncar ejus uxor. Gratis confitemur, et in veritate recognoscimus nos debere vobis Francisco Roig et Vives aurifici Barcinonae civi licet absenti, viginti duas duplas auri effectivas, et sunt pro similibus per vos nobis mutatis. Gratis et bono amore ac absquae ullo interesse, quas a vobis habuisse, et recepisse confitemur, in pecunia numerata realiter et de facto ad nostras onimodas voluntates. Et ideo renuntiando, convenimus, et bona fide promittimus vobis dictas viginti duas duplas auri effectivas dare, et solvere vobis Barcinonae die prima mensis Martii anni proxime venientis millessimi septingentessimi decimi quarti sine dilatione.
Testes firmae dicti Josephi Juncar sunt Franciscus Vilar aurifex civis et Michael Cabrer scriptore Barcinonae.
Testes vero firmae dictae Josepha quae firmavit Barcinonae die decima sexta praedictorum mensis et anni sunt Raphael Clavera magister domo, Jacobus Seny philosophiae professor, et Michael Cabrer scriptor Barcinonae qui.
Paenes me Paulus Cabrer notarium.